monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 39, 1
Scherling calida est, et periculum in se habet, ita ut si homo eam comederet, omnia et bene ei recte instituta in sanguine et in humoribus eius destrueret, et malas inundationes in eo faceret, quae ad modum procellae inquietudines in aqua parant; et postquam haec procella cessaret, pessimos livores et pessimas infirmitates in homine relinqueret. Sed ille, qui contis et fustibus valde percussus est, aut qui de aliqua altitudine cecidit, ita quod caro et membra eius contrita sunt, scherling in aqua coquat, et expressam aquam illam super membra in quibus dolet, ponat, et pannum desuper ligat, et sic humores qui illic collecti sunt, dissipabit, quia scherling quoque dissipare solet.